monumenta.ch > Ambrosius > 1
>>> Ambrosius, De Officiis, 2, II.

csg97.155  CAPUT I. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Superiore libro de officiis tractavimus, quae convenire honestati arbitraremur, in qua vitam beatam positam esse nulli dubitaverunt, quam Scriptura appellat vitam aeternam. Tantus enim splendor honestatus est, ut vitam beatam efficiant tranquillitas conscientiae, et securitas innocentiae. Et ideo sicut exortus sol lunae globum et caetera stellarum abscondit lumina, ita fulgor honestatis, ubi vero et incorrupto vibrat decore, caetera quae putantur bona secundum voluptatem corporis, aut secundum saeculum clara et illustria, obumbrat.
2 Beata plane, quae non alienis aestimatur iudiciis, sed domesticis percipitur sensibus, tamquam sui iudex. Neque enim populares opiniones pro mercede aliqua requirit, neque pro supplicio pavet. Itaque quo minus sequitur gloriam, eo magis super eam eminet. Nam qui gloriam requirunt, his ea merces praesentium, umbra futurorum est, quae impediat vitam aeternam; quod in Evangelio scriptum est: Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam; de his scilicet qui velut tuba canente, vulgare liberalitatem suam quam faciunt circa pauperes, gestiunt. Similiter et de ieiunio quod ostentationis causa faciunt: Habent, inquit, mercedem suam.
3 Honestatis igitur est vel misericorbnf1732.87diam facere, vel ieiunium deferre in abscondito; ut mercedem videaris a solo Deo tuo quaerere, non etiam ab hominibus. Nam qui ab hominibus quaerit, csg97.156 habet mercedem suam: qui autem a Deo, habet vitam aeternam: quam praestare non potest nisi auctor aeternitatis, sicut illud est: Amen, dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. Unde expressius Scriptura vitam aeternam appellavit eam quae sit beata; ut non hominum opinionibus aestimandum relinqueretur, sed divino iudicio committeretur.


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik